Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 401
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Vir 50. annorum, cholericae &macilentae constitu-Tussis bypotionis, a tenera aetate ex diuturnis lucubrationibus hypo- chondriaca. chondriacus factus, varia &frequentia ad fluxum haemorrhoidalem sensit molimina; qui cum per vasa sedis nunquam successit, ante decem annos vomitum patitur cruentum, qui tamen instituta mox in pede venaesectione, subjunctoque rhabarbarinorum &pulverum nitrosorum ac absorbentium, nec non continuato per aliquod tempus fontis Schwalbacensis cum lacte mixti &calefacti usu, cohibitus exinde nunquam rediit. Ante annum vero ex domestica calamitate valde contristatus, praevia repentina virium &appetitus, nec non somni prostratione, tussim incidit humidam hypochondriacam adeo quidem vehementem, ut per integras saepe horas, praesertim nocturno &vespertino tempore, ingentem viscidi ac tenacis cinericei muci copiam non sine molestissimo hypochondriorum &abdominis dolore exscreando, aeger defatigaretur. Ceterum, pectus omni caruit vitio, nec sputum unquam sanguine apparuit mixtum; alvus autem non obstante flatuum, qui crebrius per os eructabantur, copia satis superque erat fluida; sub cujus depositione vires aliquantisper decrescere videbantur. Consultus ego in hoc affectu, cum ejus fomitem in primis viis ac imminuta ventriculi digestione latitare conjicerem, ad hanc ipsam restituendam primo pulverem Eec (Hassm. Pst. T. V.) . verem ordinavi stomachicum ex radice ari, pimpinellae albae, sale absynthii, succino pulvere cortic. aurant. immat.