Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 405
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum remediorum ope etiam integre vir longa vita dignus convaluit. Epicrisis. Tussim pure catarrhalem cum febricula quadam, a rheumatica probe ut distinguat Medicus, in praxi valde necessarium duco; quia haec longe alia remedia &medendi rationem quam illa postulat: catarrhalis simplex tussis dicitur haec, quae cum gravedine capitis, &coryza a transpiratione ob inaequalitatem aeris, tempore maxime autumnali &vernali ad interiora repressa oritur, &plures homines simul afficit, unde dici solet epidemia. Rheumaticae vero natura longe alia est. Nam licet a transpiratione habeat sapius suam primam originem; potissimum tamen vitiosae plethorae &cacochymiae ventriculi pravae digestioni &viscerum abdominis vitio caussam suam debet, unde etiam graviora juncta habet symptomata, diutius durat, &magis est individualis. Catarrhalis facilius transit, &solius naturae beneficio, modo non error in diaeta committatur, magno saepius sanitatis commodo subsequente solvitur: multo minus vero magna efficaciae praesidia, uti est venaesectio exigit; quae tamen in tali tussi, quam nos vocamus theumaticam, &jam descripsimus, ceteris paribus, locum invenit commodissimum. Praeter haec illud in usum scientiae medicae ex relata morbi historia &cura annotandum censeo, quod malum flatulento spasmodimodicum, quod communi nomine affectus hypochondriaci venit, etiam in vegetioribus subjectis a studiorum intemperantia, vita motus experte, intermissa sanguinis copiosioris detractione, superveniente diuturniore animi perturbatione suboriri, &leviorum morborum vehementiam exacerbare possit. Denique in gratiam juniorum medicorum non silentio praetereundum esse puto, ad restaurandum robur ventriculi &intestinorum, medicamenta temperata balsamica, sed frequenti &moderata dosi sumta, &potum aquae frigidae cum vino spirituoso permixtum egregie conferre.