Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 406
Unproofread scanNot analysed yet
Dici enim vix potest, quam salutare sit potus genus aqua purior, simplex, cum majori vel minon parte optimi vini permixta, tum ad sanandas praesertim chronicas passiones, tum etiam ad eas avertendas, &robur per morbi vim amissum recuperandum. Illud adhuc ad complendam superiorem morbi historiam commemorandum est, quod, cum jam in declinatione erat morbus, mitiori &tussi &pectoris oppressione reddita; Domino Patienti ex consilio alterius Medici, me quidem invito, duodecim sanguinis unciae per pedis venam sectam detractae fuerint, ea medentis intentione, ut affectio molesta sic dicta hypochondriaca averteretur. Verum quam in consulto id factum fuerit, eventus docuit. Vires enim jam tum a praecedente morbo, nimia humorum expectoratione &parciori somno imminutae &penitus collapsae erant; &ciborum adpetentia &virtus ventriculi concoctrix maxime vacillans ingentem cruditatum peperit proventum; quae morbum intestinorum, per flatus &spasmos augendo inquietudinem &anxietatem, pectorisque oppressionem, noctu maxime instantem, &vim imaginativam mentis acerbiorem reddiderunt; &curationem haud parum protraxerunt. Ex quo intelligitur, quam uoxia sit ex longo morbo convalescentibus largior sanguinis, in quo vis &robur solidorum vitale positum est, detractio; eo quod ejus copia &spirituascentia jam ab ipso morbo satis imminuta fuit.