Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 411
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur postea tussis primo violenta &sicca, cum calore praeternaturali anxio, &cum alternante horridula &aestuosa extremorum alteratione. Elapsis aliquot diebus valde copiosa lenti &viscidi muci successive fit excretio. Urina, quae primis diebus erat tenuis, jam crassa fit, pauca &sedimentum deponit. Tandem intra duas vel etiam tres hebdomades sponte vel per sudorem universi corporis, vel per sedes morbus solvitur. Redeunt mox &animi &corporis vires, redit quoque ciborum adpetentia; somnus fit quietior, &reliquo anni tempore a morbis, qui huic aetati alias familiares esse solent, immunis vivit. Remediis in hac tussi non nisi levibus &simplicibus utitur; praeter regimen externum conclavis &lecti valde temperatum &abstinentiam a consueto cerevisiae potu, infusum Theisorme ex veronica, radice glyzirrhiza, lacte, juscula quoque avenacea, cum saccharo canto, &aliquot cochlearibus olei amygdalarum dulcium bibit. Circa vesperam dosin pulveris bezoardici leniter nitrosi sumit; &quando urina incipit deponere sedimentum, intra quatriduum semel decocto mannato, ad amurcam a pectore avertendam &foras ejiciendam, summo cum fructu utitur. EpicriEpicrisis. Rheumaticae ejusmodi febres si placide tractantur &decurrunt, criticae &medicinales merentur dici rectissime. Tota enim sanguinis &humorum massa ab heterogeneis ipsi immixtis succis per congrua emunctoria depuratur; sed haec depuratio, a natura, ut ita loquar, instituta fit per gradus, eget tempore, expectatione ac patientia, nec vult praecipitari multis aut minus congruis &validis medicamentis.