Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 412
Unproofread scanNot analysed yet
Causam ejusmodi catarrhalium &rheumaticarum febrium, vulgo in transpirationem prohibitam tantum rejiciunt; ast quando perpendimus, raro hyeme, licet frigidissima, sed vere plerumque &autumno ejusmodi febres, cujus generis etiam sunt, quae variolis, morbillis &doloribus arthriticis accedunt, corpora infestare; statuendum potius videtur, non solum cohibitam perspirationem caussam esse, sed peculiare vitium in atmosphaera nostris Succis &partibus solidis adversum, latitare; quod nos quidem in virulentae &fermentativae indolis materia, ex pravis exhalationibus oriunda collocamus. Praeter haec discere id oportet, venaesectionem per se senili aetati prorsus non esse adversam; ut potius ad longam &sanam vitam multum conferre possit. De quo argumento in dissertatione de venaesectionis usu ad vitam longam prolixius egimus. Illud adhuc subjiciendum esse censeo, quod Dominus Patiens sedulo observaverit, mitissime &optime hunc morbum in salutem vergere, si mox a principio usque ad finem &plenariam restitutionem omni studio ac cura tractetur; scontra vero, si primis diebus negligatur, nec accuratum regimen observetur, neque in rerum non naturalium usu, vitando aerem frigidum &humidum sibi moderetur, non modo graviorFE -CAP. III. De tussi, inprimis rheumatica. graviorem &diuturniorem fieri; sed etiam saepius magna cum saevitia &periculo reverti.