Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 413
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO X. Tusses convulsivae, si ullam infestant aetatem, idque non sine periculo, certe id in infantibus &pueris contingere, in praxi observamus; idque maxime quando ex praeternaturali temporum constitutione nascuntur, adeoque Vidimus id crebrius &maxime epidemice grassantur. anno 1709. hyeme post hominum memoriam, mense Januarii &Februarii intensissima. Nam principium anni Euro noto spirante erat nebulosum; postero autem &subsequentibus diebus Zephyrus vehemens pluvias, &noctu inter d. 5. &6. Januar. plurimam nivem Eurus, versus aquilonem inclinans, cum intenso frigore adduxerat; quod in dies fere, inter matutinas praecipue nebulas diesque &noctes serenas, crescendo ea vehementia nos adflixit, de qua longe lateque querelas multiplicare Europae contigit; donec d. 20. praegressa nivosa, vesperi auster temperatiorem &pluviosam auram induceret. Quod intensissimum frigus aliquamdiu quidem remittens, medio tamen Februarii revertens totam gelu terram constrixit; eo tempore, &etiam sequenti vernali pleuritides spuriae &verae, peripnevmoniae, graviter affligebant adultiores; tusses vero ferinae, convulsivae, cum suffocatione conjunctae multis &pueris &infantibus erant lethales. Et cum tum temporis in aula Berolinensi in officio Regio ut Medicus verfarer, saepius a me consilium flagitatum fuit. Curam eo direxi, ut ad spasmos pectoris &praecordiales sopiendos accommodata &interna &externa praescriberem. Interexterna unguento pectorali, quod in Augustana Pharmacopoea describitur, cum essentiae croci aequali portione &pauxillo camphorae commixto linteamina imbui, ®ioni praecordiali frequenter imponi jussi. Clystere quoque domestico simplici carminativo venter solutus; interne vero nil nisi electuarium ex oleo amygdalarum dulcium, spermate ceti, item syrupo papaveris albi, in jusculo avenaceo datum fuit.