Latin
OBSERVATIO XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 416
Unproofread scanNot analysed yet
Tussis chronica &pertinacioris indolis est illa, quae molestissimo intestinorum morbo, qui vulgo hypochondriacus vocatur, laborantibus infesta est. Atque ratio in promtu est: nam quia tussis a nimia congestione humorum ad pectus valde infirmum &atonia affectum accidit, &prima in hypochondriacis regio ob destructam digestionem, vitiosos multos crudos humores suggerit: non mirum est, ejusmodi generis tusses non tam facile sanationem recipêre. Accedit &hoc, quod illa convulsiva thoracis &totius abdominis concussio, quae fit per tussim, digestionis, quae fit secundum naturam, negotium, in intestinorum canale plus adhuc labefactet &pervertat. Nam plura mihi cognita sunt exempla, quod diu multumque perseverante tussi ob vitiatam digestionem &canalis intestinalis tonum destructum, affectio hypochondriaca demum producta fuerit. Ex quo jam facile intelligitur, difficilem omniuo esse tussis hypochondriacae curam. Neque enim, quae in simplici &catarrhali epidemia tussi idonea sunt remedia, hic sufficiunt; sed respiciendum quam maxime est, ad digestionem ventriculi juvandam, &destructum intestinorum tonum restituendum, ac circulationem etiam sanguinis per viscera abdominis, quae in hypochondriacis lentior est, promovendam.