Latin
OBSERVATIO XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 417
Unproofread scanNot analysed yet
Ego itaque in praesenti casu, atque etiam in aliis similibus non sine insigni fructu, praeparato prius corpore, ceteris pharmacevticis alias satis efficacibus remediis nihil proficientibus, curam cum aquis mineralibus, acidulis vel etiam thermis temperatioribus, sine vel etiam cum lacte, pro diversa subjectorum &circumstantiarum ratione instituendam suasi. Ante vero, inter &post earum usum elixiriis temperatioribus stomachicis &balsamicis, &ejusdem virtutis pilulis, subjuncto simul loco potus ordinarii decocto temperato ex radicibus &lignis totam curam absolvendam statui; non neglecta etiam accommodata sanguinis vel per venas haemorrhoidales hirudinum ope, vel per sectionem venae in pede missione, modo post illam, praesertim autumno &vere patiens frigidum australem aeris statum evitet. Nam dici vix potest, quam graviter ex hujus rei neglectu luat aeger, &quam saeviter inde tota passio ingravescat.