Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 429
Unproofread scanNot analysed yet
Multo minus periculi habet, si ex refrigeratione vel potu frigido oritur, modo non corpori sudanti, nimius ingeratur: frequens est infantibus lactentibus etiam &nil; plus vero mali in senibus praenunciat. Novi foeminam generosam 40. annorum, quae viginti annos quotidie adhuc singultu vexatur, sine sanitatis incommodo. Idem vero minus talis per acutas febres, praesertim ardentes, ac pestilentiales incidens, grave ostendit periculum; &si delirium interveniat, aut nervorum distentio, mortiferum est. Qui caussa inflammationis, maxime hepatis oritur, vix nisi lethalem praesagit exitum. Aeque pertimescendus ille, quem acriora purgantia, emetica, ac venena post se trahunt. Omnis ex inanitione singultus, post alvum citam, largasque vomitiones malus; post sanguinis profusionem, &capitis vulnera, pessimus. Quem accersunt dysenteriae, diarrhoeae adstrictae, erysipelas, podagra, arthritis repulsa, periculo non vacat. Singultuosae senum herniosorum febres, cum nulli ferme medelae locum relinquant, mortiferae sunt, teste FORESTO Lib. XVIII. Cap. 12. Schol. Sternutamentum autem singultui, maxime qui ex repletione oritur, accessisse utile est, &hunc cessaturum praenunciat. Methodus medendi.