Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 430
Unproofread scanNot analysed yet
Mnis singultus medelam non exposcit; siquidem levior ille ac diaeteticus vel inspiratione diutius protracta, vel animi quadam distractione, per dolorem in quodam corporis loco excitatum, aut sedulam alicujus rei meditationem, aut terrorem ex improviso excitatum, facile solvitur. Qui vero morbosus est, his non cedit; sed medica adgrediendus est manu. Tres vero potissimum in illo sanando sunt indicationes; quarum prior motuum praeternaturalium, spasmodico convulsivorum mitigationem; altera caussarum materialium remotionem, &tertia partium affectarum &debilitatarum restaurationem indicat. Priori scopo satisfacturi veteres, opio &inde paratis utebantur medicinis, laudano opiato, mithridatio, philonio, diascordio Fracastorii, Theriaca &c. iisque singultum se curasse hinc inde perhibent. Verum praefero leniora antispasmodica, &anodyna: ex quibus sunt succinum, cinnabaris, crocus, castoreum, quod vehementer laudant auctores, adeo, ut ALEXANDER TRALLIANVS, bonus inprimis auctor, illud quoque sub amuleti specie Ego singultum lanare, sibi persuaserit Lib. VII. pag. 387. crebra doctus experientia, liquorem meum anodyno mineralem omnibus longe praestantiorem judico, eumque his in casibus vel solum, vel tincturae castorei nuptum exhibere soleo. Nec minoris efficaciae est spiritus nitri dulcis, cum refracta balsami mei vitae dosi permixtus. Olei amyodalini unam vel dimidiam unciam cum aliquot olei anethi destillati guttulis quidam pro secreto habent. §. III. Saburra priCumprimis vero, juxta alterius indicationis teno marum viatem, caussarum materialium temotioni studere decet. rum est eliQuando itaque saburra quaecunque ventriculo inhaerens, minanda. ejus orificium superius stimulando, singultum produxit, ea corrigenda &blande vacuanda est.