Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 432
Unproofread scanNot analysed yet
In acutis &exanthematicis febribus suppressa transpiratio, praeter rectum regimen frictiones, &fixa diaphoretica votorum explebunt summam. In chronico singultu a refrigeratione suborto, &admodum refractario, potus vini Hippocratici levamentum praestat; praeter id divinae virtutis sunt balnea tepidiora; quae &diaphoresin revocant, &partes spasmo constrictas emolliunt; quemadmodum exemplo confirmat RIVE. RIUS observ. infrequ. I. ExanthemaEadem medendi ratio obtinet locum in singultu a ta retropulmateria erysipelacea, arthritica, podagrica retrocedente, sa sunt revo aut non satis foras pulsa suborto: in quo scilicet, praeter canda. diaphoreseos per dicta §. praecedente remedia obtinendam promotionem, materiam acrem ac inimicam a nervis phrenicis ad sua loca revocare expedit. Hoc fine blanda laxantia &clysteres divinae ferme sunt virtutis: non minus rubefacientia, atque vesicatoria suris vel scapulis adplicata, detrahendo serum acre, magnum ferunt levamen. Nec opera luditur, si in podagra retrocedente pediluvia tepidiora crebro adhibeantur: quare etiam TRALLIANUS lib. cit. pag. 386. atque RIVERIUS prax. pag. 407. manuum in aquam calidiorem immersionem laudant. Singultus ab Quandocunque a dato emetico, purgánte caustico acri ac drastico remedio remedio, veneno singultus excitatur; ea sunt adhibenda, inducti cura quae vim veneni castrant, &enervant. Quae inter nihil tio. praestantius est pinguibus, oleis amygdalarum dulcium, olivarum, mucilaginosis, ipso lacte, ejusque cremore, tempestive, priusquam inflammatio locum occupaverit, propinatis; &sic involuto veneno, effraenes motus dictis superius anodynis compescendi sunt.