Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 433
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero malum a veneno per contagium hausto, uti in peste, vel etiam morsu canis rabidi, ictu, ira effervescentis insecti provenit: tunc theriacalia, ipsa theriacalis aqua, theriaca coelestis cum antispasmodicis, nitrosis, camphora, cinnabari, diaphoreticis mixta optimum pollicentur levamen. Quae curandi ratio locum quoque obtinet quando a materia caustica, exanthematica, maligna, ad interiora a corporis superficie repulsa malum incidit; quo calu pulvis ex camphorae aliquot granis &nitro compositus; nec non emulsiones ex amygdalis &seminibus quatuor frigidis majoribus, &aquis diapnoicis paratae, praestantissimam ferunt opem. §. VII. Qui insignes cruoris vitalis effusiones insequuntur Singultus ex inanitione singultus; haud prius compescentur, quam donec ipsis in curatio. Cohibere vero haemorrhagias anitiones obex ponatur. enormes decet internis temperantibus, tonicis, adstringentibus, externisque praesidiis: quorsum in vulneribus commodae laesae partis deligationes pertinent. Sedato fluxu tutis anodynis insistendum, iisque efficacissima antepileptica jungenda, &denique anaemiae analepticis, &alimentis reficientibus succurrendum. §. VIII. Nec insuper habenda sunt remedia roborantia, ma- Roborantixime sub morbi declinatione. Ex iis eminent olea robo-um usus. rantia macis, menthae, absynthii cum balsami mei vitae quibusdam guttulis combinata, ac in aquis spirituosis, tanlii (Heffm. Pst. T. V.) tanquam commodo vehiculo exhibita. Tales sunt aquà spirituosa cinamomi, menthae, melissae, aquae vitae aromaticae: nec non essentia carminativa Wedelii, aqua carminativa Dorncrellii, &ipse vini generosi haustus. Haec remediorum genera in singultu, qui a flatuum retentione, &facta ab iis ventriculi vellicatione proficiscitur, junctis clysmatibus carminativis, utramque curationis absolvunt paginam. Inter topica opem quoque pollicentur linimenta antispasmodica, paregorica &anodyna, praecordiis admota, quae habeant oleum nucistae expressum, axungiam humanam, oleum macis, menthae, absynthii, crocum, castoreum, camphoram &c.