Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 440
Unproofread scanNot analysed yet
Remiserunt equidem intestinorum dolores; at presso pede sequebatur singultus molestissimus; &cum virium insigni jactura, perpetuisque vigiliis, per tres inhaerebat dies; adeo, ut mox per dimidiam, mox totam horam, miserrime discruciaret aegrum, sumto vero infuso tepidiori per unum alterumque horae quadrantem semper conquiesceret. Spernebat quoque cuncta, utut praestantissima remedia: tandem vero, dato, quod ex hordeo &cornu cervi compositum erat, decocto, clysterem ex decocto raparum &oleo amygdalarum dulcium ano infundi; &praecordia cum abdomine, linimento spirituoso, ex aqua Anhaltina, theriaca, castoreo croco, camphora, oleo nucistae, balsamoque Peruviano confecto inungi, atque ligaturis constringi jussi; eo effectu, ut intra quinque dies aeger convalesceret. Epicrisis. 1) Discimus ex hoc casu, diarrhoeas non solum a colluvie acri, pituitosa, biliosaque tunicas intestinorum vellicante fuboriri posse: verum easdem non raro cohibitae transpirationi deberi: ubi conversus humorum, maxime serosorum motus, ad intestina potissimum vergit; id quod in nostro casu horripilationes totius corporis praecedentes sufficienter evincunt. 2) Male igitur egit Medicus, quod hanc criticam veluti, &salutarem evacuationem dato protinus opiato remedio consopiverit.