Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 441
Unproofread scanNot analysed yet
Inde enim vix aliter fieri potuit, quin matemateria acris ac vitiosa per metastasin ad alias nervosas partes, maxime septi transversi transferatur, ibidemque singultientes motus excitet; qui pertinaces, haud exiguum periculum, aequalem sanguinis circulum per partes male affectas impediendo, post se trahunt. 3) Itaque non aliae sunt indicationes, quam ut primum alvus ad pristinas secessiones invitetur; deinceps liberior perspiratio restituatur, &denique motus convulsivi diaphragmatis compescantur. Priori scopo satisfecimus clysteribus, qui pure demulcentes &oleosi, minime vero salini esse debent, ne villos intestinorum nimis vellicent: alterum explevimus per decoctum tepidius, quo hausto aeger sudavit egregie; &tertium obtinuimus illito praecordiis unguento nervino, &adplicatis subinde ligaturis; quas in hisce casibus veteres quoque insigniter collaudarunt.