Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 461
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. QVum spasmi oesophagi, sive in pharynge, sive in me- Indicationes dia gula obhaerescant, neglecta temporis opportuni-curatoriae. tate, non modo in chronicum statum transeant, verum etiam denegata alimenta capiendi facultate, facile tabem post se trahere possint: digni omnino sunt, qui tempestive congruis adminiculis oppugnentur. Haec vero ex binis potissimum fontibus desumuntur; quorum alter remedia spasmum sedantia, alter vero talia, quae caussas eo contribuentes removere possunt, praebeat. II. Prior finis obtinetur per antispasmodica; &ano-Externorum dyna, discutientibus nupta, tam interna, quam externa, usus. Quo autem gravior est constrictio, eo consultius est ab externis curam ordiri: quoniam interna sine maxima diffiEx iis quaedam sunt, quae cultate, vix deglutiri possunt. adfluxum humorum ad inferiora derivando, &circulum sanguinis aequalem reddendo, spasmi vim frangunt: quorsum pertinent clysteres ac pediluvia. Illi ex emollientibus, additis roborantibus parari, &bis terve iterari, haec tepidiora, immissis paullo profundius pedibus, adhiberi debent. Quae autem localia ad ipsam affectam partem adplicari possunt, sunt fere linimenta paregorica, simulque nervina: quae parari possunt ex aqua Anhaltina, spiritu salis ammoniaci, Essentia croci, nucistae, castoreo &camphora, balsamum quoque vitae, idque, vigente morbi impe„ liquore anodyno minerali permixtum est, quoque egregium. Quod etiam, paucis guttis faccharo exceptum, &in ore detentum, aut lente deglutitum opera faciet Mium 3 ciet pretium: quo etiam fine theriaca aliquot granis sub lingua detenta, tumque rursus reddita, laudem meretur. Nec denique in relaxando spasmo destituitur fructu vesica bovina, decocto emolliente calido plena, &affectis locis admota. §. III. Ex internis antispasmodicis laude digna sunt, olea amygdalarum dulcium, olivarum, cum spermate ceti remixta; pulveres antispasmodici, ex cinnabari, pulvere Marchionis, succino praeparato, extracto croci &castorei parati; vel qui habent nitrum, &unum alterumque camphorae granum; nec non liquor meus anodynus vel solus, vel cum essentia castorei, spiritu bezoardico Bussii, aut cornu cervi succinato remixtus, aut spiritus nitri dulcis, cum paucis guttulis olei chamaemeli veri, vel macis maritatus. Quibus in statu magis chronico cum fructu alternis circiter diebus interponuntur pilulae antispasmodicae, quas ex extractis millefolii, chamomillae, hyperici, mithridatio, extracto croci, castorei, oleoque destillato macis vel menthae parare soleo. IV. Sopitis paululum spasmis, caussis materialibus obviam iturus, circumspiciat, quaenam earum in culpa sint. Quod si enim assumta acria, venena, purgantia ac emetica drastica malum produxerint: in principio statim eorum vis obtundenda mucilaginosis, oleosis, ipsisque lacticiniis: quare prosunt juscula valde pinguia, aquae tepidioris haustus ad nauseam continuatus, ut suborto leni vomitu, venenum rursus expellatur. Interdum acida vim veneni castrant; quibus gulae constrictionem, a sumto vino Malvatico cum consolida cocto subortam curasse se perhibet HOECHSTETTERVS loco supra citato: eandemque a potu aquae fortis natam, mucilagine cotoneorum feliciter sanavit FORESTVS loc. cit. Quando vehementior excandescentia inter ipsum Sparmi gula pastum, gulae spasmum infert; bilis plerumque effusio in ob ira inter ventriculum simul contingit. Quo in casu praeter motu- Pestum cura. tio.