Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 463
Unproofread scanNot analysed yet
um sedationem, bilis contemperanda est, ne corrosivam ac virulentam acquirat indolem, tumque blandis emeticis, vel cholagogis exturbanda. Temperant vero bilem absorbentia, ac mucilaginosa, ut decoctum avenae vel hordei: eliminant optime mannata, rhabarbarinis nupta, vel per vomitum, eadem cum uno alteroque tartari emetici grano acuata, aut radix lpecacuanhae. Sed cavendum, ne mox ab ira sumatur purgans, aut emeticum. Quod si vel totius humorum massae dyscrasia, vel Sparmi gula ab universamaxime primarum viarum colluvies acris ac viscida, diuli sanguinis turniori gulae spasmo viam straverit: earum impuritatum dyscrasio &correctioni &evacuationi, illi quidem per incidentia, nati sanatio. resolventia, digestiva, absorbentia, huic per mannata, rhabarbarina, pilulasque balsamicas peragendae, omnis opera navanda est. Quum autem valde pertinax ac rebelle huic curationi saepius sit malum; non praestantius aquis medicatis erit medicamen: quas inter Sedlicenses aquae per quatuor circiter dies potae, &his subjunctae Egranae maximam merentur laudem. Non minus in hypochondriacis, ubi simul sanguineae excretiones, per uterum, vel haemorrhoides sunt cohibitae, praeter venaesectiones, motum corporis &c. thermae Carolinae decenter usurpatae omnem curandi paginam absolvunt. §. VII. Nausea, quae ab acribus, acidis, viscidis primarium viarum sordibus, originem ducit, eandem, quam brevi ante recensuimus, exigit curationem.