Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 466
Unproofread scanNot analysed yet
Cura corundem, a vermibus indu ctorum. In paroxysmis suffocativis hystericarum, ubi semi mortuae jacent, ad eas excitandas, insignioris usus sunt, praeter clysteres, graveolentia, volatilia oleosa, castorina &c. naribus adplicata, aut plumae perdicum, aliaque foetida accensa: quippe quae motus effraenes consopiendi egregium vim habent. Ad exasperandum &magis confirmandum tam pharyngis, quam gulae inferioris spasnum, nihil magis contribuit, quam vehementiorum purgantium usus. Praestat his semper blanda laxantia, mannata, rhabarbarina, balsamica; aut concurtentibus flatulentiis, clysmata oleosa &carminativa subjungere. Quae febribus acutis supervenit faucium constripraeter conveniens regimen, medicinis antispasmoctio: dicis, &antepilepticis sublevanda erit: quo spectant pulvis Marchionis, nitrum cum camphora mixtum, tinctura bezoardica Michaelis cum mixtura simplici maritata &c. Opiata enim &crassiora adstringentia his in casibus, veneni instar se habent. §. VII. Idem symptoma, si vermibus, primas vias obsidentibus, easque vellicantibus jungitur, non cessabit, nisi his climinatis. Tum vero cum purgantibus caute mercandum est: &si mercurialia exhibeantur, protinus superbibere juvat oleum amygdalarum dulcium, ne intestina ab illis nimium vellicentur. §. VIII.