Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 467
Unproofread scanNot analysed yet
Vis. Quandocunque adstrictio oesophagi tanta fuerit, ut Clysterum vel nihil alimentorum transmittat, &justo diutius inhae- nutrientium rescat: tunc, ne contabescant aegri, ano infundere conve- vsunit clysteres lacteos ac nutrientes, de quibus videas LANGINM in epistol. medic. Lib. I. epist. 80. pag. 361. Clangosae Ad convulsivos oesophagi motus, cumprimis perticoncussiones nent pectoris clangosae concussiones, quae teneris infantiinfantum bus inter epilepticas affectiones evenire, &vulgo pro sin gultuosis commotionibus venditari solent. Re autem vera nihil sunt aliud, quam convulsivae oesophagi, &vicinarum partium concussiones; &plerumque tristes sunt nuncii. Medico tunc nihil cum morbo ad extrema ventum esse. superest, quam ut blandis antepilepticis, anodynis, &analepticis pugnet, instantemque mortem praenunciet. Enarrationes morborum.