Latin
OBSERVATIO XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO XI. Virgo generosa, viginti annorum, sanguineo melancholica, cujus mater ex infelici puerperio comitialem sibimet contraxerat morbum, tribus abhinc annis ex mala victus observatione quartanam inciderat febrim; cujus singulae accessiones nausea, atque inani vomendi conatu erant stipatae. Accivit igitur medicum, qui praemissis incidentibus, intercalari die lene dedit vomitorium: quod quidem egregium praestiterat effectum; cum autem aegra vix finitis vomitibus frigido nimium indulsisset potui, enormes primum anxietates praecordiorum, &brevi post ipsam passa est epilepsiam.