Latin
OBSERVATIO XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 49
Unproofread scanNot analysed yet
Vocatus iterum Medicus suasit, ut hausta largius tepidiori aqua vomitus cieretur: quo facto evanuit epilepsia, febris remisit, &menstrua rediit purgatio. Verum enim vero, longo tempore praeterlapso nova solicitari coepit affectione; qua saepius nauseam, ac levem animi defectionem, cum sensatione aurae frigidae ex infimo ventre per latus dextrum ascendentis, spirandi difficultatem inferente, &demum in formicantem manuum sensum, quem vocant, das Einschlaffen, abeunte percipiebat. Hoc vitium versus lunam plenam infestabat vehementius, cum sensuum abolitione, &somni defectu, nunquam vero turbabat adpetitum: sed denique frustra datis uterinis, ac epilepticis, frustra quoque sanguine misso, quotidie recurrebat aliquoties. Tandem ex improviso in horrendam repente incidebat epilepsiam; qua paululum consopita, omnes undique ex vestibus colligebat acus, easque incredibili celeritate ori intrudebat; ut ad illas eximendas magno opus fuerit labore. Abhinc de insigni, atque tanta conquetebatur abdominis tensione, ut cutim externam vix corrugare potuerit, mensibus ceterum rite fluentibus. Consultus ego commendavi, ut praeter exactam diaetam, quavis septimana vel vomitus emetico ex radice Ipecacuanhae, lapidibus cancrorum, &tartaro vitriolato confecto moveretur, vel alvus pulvere rhabarbarino subduceretur; porro singulis mensibus binae cucurbitulae cum scarificatione admoverentur; mane infusum theiforme ex floribus tiliae ac sambuci sorbillaretur, &ex illo liquor meus (Hasfin. Sst. T. V.) meus anodynus nonnunquam sumeretur. Dedi quoque pulverem meum antepilepticum, pondere scrupulorum duorum saepius capiendum; &denique ventriculi regionem ac dorsi spinam nervino inungi jussi linimento. Horum remediorum usum excepit tumor linguae, gingivarum, &glandularum colli inflammatorius, cum coplosa salivatione, per quatuordecim inhaerente dies.