Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 499
Unproofread scanNot analysed yet
valde salutaris est, &interdum observatur in iracundis, &cachecticis cholericis; nec non in febribus &intermittentibus &acutis, circa dies potissimum judiciales. Hac enim ratione ventriculus, duodenum, vasa hepatis biliaria, pancreas &intestinorum canalis atque glandula a succis &humoribus vitiose ibidem collectis expurgantur, qui alias massam sanguineam ingredientes, varia inferre possent mala, quae ab istis foras projectis timenda non sunt. De tali salutari vomitu egregia sunt, quae habet CELSVS L. I. cap. III. vomitus utilis est plenis &biliosis onnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxeunt. Nam sive plus est, quam quod concoqui possit. periclitari, ne corrumpatur, non oportet; sive jam corruptum est, nihil commodius est, quam id qua via primum expelli potest, ejicere; itaque ubi amari ructus cum dolore &gravitate praecordiorum adsunt, ad hunc protinus confagiendum. §. XXXI. Caussarum diversitatem produnt concurrentia signa. Causarum diagnosis. Pituitosi vomitus, cum dolore circa ventriculum gravativo, cruditates in primis viis haerentes, indicant: biliosi chronici, &periodici, nimiam ductuum biliferorum laxitatem significant: chronici per multos annos durantes, cibos semicocto, simul eructantes, visceris cujusdam laesionem ac scirrhum pertendunt. A calculo subortum vomitum colligimus ex jurcto in regione lumbari dolore, cum urinae imminuto fluxu, &sabuli excretióne. Complicari vero vultus 500 CKP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. vultus pallores intestinorum dolores ac rosiones, cum frequenti sputatione, nariumque pruritu, vermium suspicionem movent.