Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 500
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum judicio opus est, ut ex aliis quae concurrunt, symptomatibus veram vomitus caussam exploremus: quoniam hac latente, palliativa tantum conceditur curatio. §. XXXII. Omnis critica vomitio salutaris; symptomatica, mala, &ab acrimonia subtili caustica, nervos vellicante, pesfima. Onnis vehementior vomitus, periculo non vacat: movere enim potest abortum, excitare herniam, &non sine noxa ad retropulsionem materiae arthriticae, podagricae, ac erysipelaceae disponere. Inde ruptum esse omentum perhibent ACT. MED. BEROL. dec. II. vol. III. pag. 33. ipsuusque ventriculum ncerari, auctor est SANCHEZ obs. pract. pag. 376. Biliosi vonitus, maxime virides, porracei, aeruginosi, metu periculi terrent, &inflammationem minantur. Vomitus qui fit a vermibus, ventriculum arodentibus, plerumque perniciosus: lethum praenunciat, quando lumbricus mortuus ejicitur &antea gravissima symptomata &atroces artuum convulsiones simul &semel cessant quod evenit, si sphacelus superveniat, a quo etiam vermes enecantur. Omnis quoque foetidus vomitus, quia internam corruptionem indicat, mali ominis est. Sebaceus corrosivi acidi humoris copiam, qua pinguia coagulantur, in ventriculo generari &plerumque intolerabilem ardorem seu sodam parere indicat. Ubi ingens crassi instar bovinae bilis brunc colore tincti humoris copia ad libram dimidiam vel mam vel sponte vel arte evomitur, quod non raro in lenis febribus accidit, primum a ventriculo intestinum inaga atonia adfectum esse, certum est indicium. VomiCAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. 1501 Vomitus ultra semestre spatium vel amplius continuus cum lento aestu &corporis extenuatione haud incertam ulcero ventriculi suspicionem alit; qualem casum ante quinquaginta annos, cum Mindae Westphalorum artem exercerem, vidi &observavi dissecto post mortem corpore.