Latin
510
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 510
Unproofread scanNot analysed yet
In morbis ubi natura motu quodam salutari critico in infesto humore ad corporis superficiem propellendo occupata est; sicuti evenit in arthriticis, erysipelaceis affectionibus; cautissime externa sunt applicanda, &inter haec praecipue camphorata. Vidi non semel a spiritu vini camphorato, certis in casibus utilissime applicato, corporibus infirmis podagra, hepatitide, pleuritide spuria, quae enim rhevmatismi species sunt, relegata inde materia nocente ad ventriculi &intestinorum nerveas tunicas vomitus, &cardialgias singultuosas summe anxias, inde oborta fuisse. Quo casu si quis imprudenter adstringentibus &opiatis vomitiones sistere, vel purgantibus vitiosam materiam per alvum depellere velit, is profecto quam facile in corporibus infirmioribus lethalem inslammationem inducere poterit. XV. Immoderatior &diuturnior gravidarum vomitus, qui prioribus maxime mensibus fit, praesertim in iis, quae tum veneris usui nimium indulgent, &plethoricae sunt, sanationem per spirituosa, stomachum roborantia, vel adstringentia, aut opiata minime recipit, sed iteratas sanguinis missiones in talo &quietem animi &corporis exigit. Ego potu aquae fontanae purioris frigidae, plus in eo, si nimius est, &abortum minatur, sopiendo quam aliis remediis praestiti. Quando vero analepsi opus est, unicum cochlear aquae cinamomi cydoniatae a cibo sufficit. EnarraCAP. VI. De motu veniriculi convulsivo, sive vomitu. 511 Enarrationes morborum.