Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 511
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO I. Vir triginta circiter annorum, iracundiae supra modum Vomitus caindulgens, jam aliquot abhinc annis, magnis imi chect cus, ventris torminibus, vomitione plerumque stipatis agitatus fuit. Laxantia, &cumprimis pilulae polychressa consopierunt quidem semper hoc malum; sed ex levi caussa iterum recruduit. Et per novissimum semestre saevi in umbilicali regione dolores, cum gravi cardialgia, atque acidis vomitibus quotidie ferme invaserunt; adeo, ut licet interdum per unum alterumque diem conquiescerent. paullo tamen post eo acerbius infestarent. Vomitu primum reddebantur ingesta minus digesta, post vero humores acidi, pontici, stuporem dentium, ardoremque faucium inferentes eructabantur: quid? quod niger interdum vomitus magna in quantitate exciperet. Cunctis vomitu rejectis, levabantur dolores; hi vero sumtis iterum cibis statim redibant cum borborygmis, &fluctuatione abdominis conjuncti. Alvus subinde semper erat clausa, nec nisi suppositoriis lacessita respondebat; &urinae parum mejebatur. Si vomitio per aliquot successive dies urgebat, lecto prorsus affixus erat miser: contra vero vomitibus per quosdam dies silentibus, mox recuperabat vires, &magno fruebatur adpetitu. Tandem accedebant oedematosi pedum tumores, &abdomen infra umbilicum durum erat tensumque. Quo in rerum statu me accedebat, meamque anxius flagitabat opem. Ego nihil boni suspicatus, praeter pulverem absorbentem, ordinavi blanda laxantia, &Eliuir viscerale balsamicum; quod, licet primum levamen ferre deprehenderetur, paullo tamen post justo videbatur cali512 CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. calidius. Hinc filum curationis abrumpebat, &mali sui majora indies persentiscebat incrementa. Epicrisis. 1) Quoniam in praesenti affectu urina parcius redditur, alvus obstructa est, vires consumtae, abdomen durum tensumque, &pedes tumidi sunt: justissime accusatur cachexia, in tympanitidem, vel hydropem asciten vergens, &vomitus conjunctus recte vocatur cachecticus.