Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 515
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Vir obesus, quinquaginta annorum, corpore aliquando insigniter caiefacto, frigidum copiose ingerebat potum, ipsumque ventriculum frigidiori exponebat aurae: unde statim vehementer debilitatus, adpetitu dejiciebatur, aestu praeternaturali urebatur, &assiduis torquebatur voHas medici coercere molientes, propinamitionibus. bant remedia adstringentia, opiata, &electuaria ex conserva rosarum, haematite, spirituque vitrioli parata. Verum increscebat magis malum, &per sex durabat hebdomades; tum enim vires prosternebantur, corpus contabescebat, frigoreque percellebatur, continuus circa ventriculum vexabat dolor; alvus contumaciter adstricta, nihil ferme reddebat, &urina, quae primum flammea erat, clara limpidaque sine sedimento mingebatur. Data nervina &anodyna ad tempus sistebant vomitum, sed mox sequebatur insignis praecordiorum anxietas, non nisi a recurrente rursus vomitu mitigata: injecti etiam clysteres hunc revocabant. Quare ad sudorem eliciendum, exhibebatur infusum calidum herbae menthae, mastichis, ac cinamomi: at ejus ne guttula quidem promanabat, licet antea magnam sudandi proclivitatem habuerit. Adaugebat potius hoc infusum vomendi vehementiam; accedebat vertiginosa molestia, atque tandem mirum in modum emaciatus, transactis sub hoc malo duodecim hebdomadibus, animam exspirabat. Epicri516 CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu.