Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 516
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. Nihil est, quod tam vehementer &tam subito naturalem ventriculi functionem, motumque &tonum valet destruere, ac valde frigidus potus, corpori calefacto &sudore diffluenti copiose ingestus; utpote qui sanguinem in ventriculi vasis mox coagulat, ejusque liberum progressum sistendo, permulta &horrenda, quae innumeris mihi constant exemplis incommoda producit. Inde enim spasticae &anxiae circa praecordia stricturae &angustiae, nausca, inappetentia, vomitiones, phlogoses, &exaestuationes sanguinis molestae succedunt: quae nisi convenienti medicina arceantur, vel cito in inflammationes vel in exulcerationem, in hecticam febrem transeuntem, uti in nostro casu factum, terminantur. Ex eo jam liquido patet, quam imperite &imprudenter medici illi agant, qui mali originem non attendendo, crebras vomitiones &dolores adstringentibus &opiatis compescere volunt; cum potius, ubi talis subest causa, quae cruorem fundendo &resolvendo, liberiorem sanguinis per vasa circuitum promovent, convenientia remedia &interne &externe cito admovenda sint. Tanta fuit in nostro aegro spasmi in ventriculo violentia, ut valde remotas etiam nervosas partes, vias nempe urinarias, corticem corporis cutaneum &opticos in cerebro nervos in consensum sive similem spasticum motum pertraxerit. Verissimum enim HIPPOCRATIS est dictum: Ventriculi confusio omnium confusio.