Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 518
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Splendida persona, annorum quinquaginta, constitutionis tenerioris a multo jam tempore ventriculi inflationibus laboravit, adeo ut circa scrobiculum cordis tumor instar ovi gallinacei conspiceretur; &alvus ordinario esset pigrior. Hic vir magni nominis aestivis mensibus ob loci mutationem &peregrinationes frequentiores satis commode habebat. Cum vero autumno fructibus horaeis succulentioribus, praecipue pomis Persicis, &uvis maturis incredibili in quantitate vesceretur, per totam fere hyemem aegrotabat. Aliquot enim a prandio horas tensiones circa praecordia cum vomendi conatu, extremorum frigore &corporis lassitudine experiebatur; postea vomitus successerunt valde pituitosi, qui quando paulo largius vinum Rhenanum bibebat, erant acidissimi, ut dentes stupefacerent, &argentea vasa viridi colore inficerent. Nunquam autem vomitus vehementiores suerunt, ac si alvus adstrictior, &constitutio aeris aquilonaris esset, aut si cibos induratos, pingues, quibus delectabatur, supra modum assumeret. Vomitus interdum erant nigricantes, qui Medico &adstantibus suspicionem cruoris intermixti afferebant. Sed ego postea in consilium vocatus, cum tales vomitiones &amurcam viscidam ex bruno nigram observarem, eam ab aqueo CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. 519 aqueo phlegmate liberavi, &in cochleari argenteo, facta evaporatione, exsiccavi; quae flammae admota ardebat, minime vero foetorem salis volatilis, qualem sanguis accensus spargit, naribus exhibebat. Accuratiori itaque facta inquisitione, ante quatuor dies decoctum succoladae splendidum hunc virum potasse intellexi.