Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 519
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ex hoc vomitus, qui putabatur cruentus, causam clarius aperui; praesertim cum cognoscerem ex familiaribus, crebrius aegrum uti hoc decocto, &vomitus semper esse graviores, quando tussis catharralis infestaret, alvus esset strictior, &ipse ad somnum conciliandum destinatis uteretur pilulis. Ceterum integer erat adpetitus, sed vir splendidus nonmodo diaeteticas leges spernebat, verum nec cujusvis generis medicamina, utut ipsi proficua assumere volebatInterim optimum levamen a potu aquae frigidae, pulvere lapidum cancrorum, &essentia corticum aurantiorum cum Julepo quodam sumta persentiscebat; atque etiam a potu thermarum Carolinarum egregium experiebatur auxilium. Epicrisis. Frequentiorum, quibus hic aegrotans, adfectus est vomitionum origo non nisi magnae ventriculi ac intestini duodeni atoniae, ac debilitati, quam fructus horaei, insigni copia comesti nimium auxerunt, in acceptis est ferenda. Quando enim virtus harum partium peristaltica destructa &labefactata est; stagnant in iis cruditates, ac biliosi humores, &ob eandem diuturniorem moram, corruptionem potissimum acidam subeunt; Talis itaque mole pariter ac acrimonia nociva colluvies stimulat nervosas tunicas, easque ad motum praeternaturalem, vomitus caussam proritat, Docemur praeterea ex hoc casu, vomitus nigros non sem520 CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. lemper a sanguine, in ventriculum effuso, suos natales mutuari; nec quosvis periculi metu terrere: sed soepenumero ab alia caussa proficisci, quae hoc in affectu potui succoladae debetur. Quapropter opus utique est, ut ejusmodi amurcam vomitu rejectam, medicus rerum physicarum atque medicarum probe peritus, per commoda experimenta rite examinet, tumque demum judicium de ea ferat.