Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 524
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VIII. Vir septuagenario major, nullis fere ob singulare naturae robur per totam vitam aegritudinibus obnoxius, binis abhine annis de dolore lumborum, inappetentia &lassitudine coepit conqueri. Hyemali superioris anni tempore, ob caussam coram judicio gerendam, Magdeburgum profectus; ob res ibidem non ex voto succedentes, non modo perturbato fuit animo; sed accedentibus etiam sub gelidissimo coelo crebris occupationibus, domum redux, ingenti virium languore, ciborum fastidio, atque anxio &constrictorio circa dorsum &cordis scrobiculum dolore, cum horridulis &aestuosis, quae alternabant, commotiotionibus stipato prehendebatur. Jungebantur intestinorum tormina, &contumax alvi obstipatio; ac denique vomitio, qua cuncta &alimenta &medicamina reddebantur, accedebat. Dicebat enim aeger, se intrinsecus infra ventriculum quandam persentiscere angustiam, quae liberum ingestorum transitum impedieado, eorundem ad ventriculum regurgitationem efficeret: quod si vero, ex liquidis quaedam in intestina descenderent, protinus imi ventris sequi tormina. Praeterea superveniebat inquietudo continua; nec vlla, utut alias efficacissima remedia, emollientia &antispasmodica, tam interna quam externa, quicquam ferebant levaminis; sed vomitu singultu &aphthis in oesophago &ore sensim invalescentibus, per quatuor fere menses pressus aegrotans, tandem viribus carneque prorsus exhaustus, diem obiit supremum. EpicriCAP. VI. De motu veniriculi convulsivo, sive vomitu. 525 Epicrisis.