Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 525
Unproofread scanNot analysed yet
Gravem hunc &immedicabilem affectum medici, vel ex calculo majori renibus inhaerente derivabant, vel calculo cystidi, ac ductui felleo firmius impacto attribuebant, eo potissimum symptomate ducti, quo aeger spasmum &dolorem in dextro latere circa cordis scrobiculum percepit. Verum ego neutri harum caussarum, deficientibus, quae illarum praesentiam indicarent, sufficientibus signis, subscribere potui; sed potius quandam intestini duodeni circa flexuram, in fine ejus angustiam ac coarctationem, liberum ingestis ad inferiora intestina transitum denegantem, malo caussam praebuisse autumavi. Haec autem angustia ingenti frigori, ad dorsum penetranti, non minus ac graviori excandescentiae deberi videtur. Vbicunque enim continuae "idianae ingestorum evomitiones infestant; caussam harum non tam in humorum intemperie, quam potius in vitio partium solidarum, &potissimum in angustia canalis, sive in principio, sive in fine intestini duodeni, vel etiam in ileo ponendam esse, multis rationibus convictus credo. Neque enim mihi, nec aliis auctoribus desunt exempla, quod in duodeno, ileo, vel alio intestino, dissectis corporibus, callosa quaedam obturatio fuerit inventa; quae tum transmittendis humoribus obicem ponit, &motus peristaltici inversioni ansam praebet, atrocissima producit symptomata. Quemadmodum vero acre frigus senilibus corporibus generatim est infensissimum; ita praesertim ii, qui veletudinarii, &spasmo obnoxii sunt, a frigoris &venti aquilonaris ad lumbos accessu sibi cavere debent. Ex anatomicis enim constat, quod circa initium lumborum fitus &concursus partium exquisitissimo sensu praeditarum reperiatur; quarum laesio, totam omnino vitalem oeconomiam turbare potest &pervertere. Occurrunt nimirum ibidem sita, orificium ventriculi sinistrum, tendines diaphragmatis, finis &flexura duodeni, flexura coli, plexus mesentericus magnus, &ramus arteriae mesaraicae: quorum omnium teneriori structurae frigus est inimicissimum,