Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 531
Unproofread scanNot analysed yet
dec. II. ann. 6. obs. 195. Dum adhuc in historia dysenteriae tradenda sumus occupati; utile erit, quasdam observationes de sectionibus dysenteria peremtorum proponere. Omnes itaque scriptores testantur in ejusmodi subjectis intestina tam tenuia, quam crassa, vel inflammata, vel siderata, vel exulcerata, atque bile suffusa post mortem fuisse reperta: quemadmodum apud BARTHOLINVM Cent. IV. hist. II. &BARBETTE Lib. IV. cap. III. pluribus videre licet. Speciatim pylorum cum intestinis tenuibus inflammatum vidit IOANNES DE LAMONIERE tr. de fluxu dysenterico pag. 4. Intestina tenuia exterius bile suffusa, atque livida, intrinsecus gangraenata, adnotarunt A. N. C. dec. II. ann. VI. obser. 104. crassa vero pari ratione livida, &gangraena affecta, observarunt PLATERVS Lib. III. pag. 875. &RIVERIVS Cent. III. obs. II. Idem PLATERVS mantiss. observ. pag. 25. deprehendit, felleam cystidem bile prorius vacuam; eadem vero tincta intestina ileon, atque colon, quae intrinsecus multis scatuerunt ulcusculis. BONTIVS loco bilis in fellea capsula reperit liquorem chylo simillimum; bilemque porraceam &fere gramineam in perfunctis hoc malo fuisse, testantur XXX2 A. N. C. A. N. C. Dec. II. anno VI. obs. 104.