Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 532
Unproofread scanNot analysed yet
Nec denique exempla desunt, quod in quibusdam intestina plane coalita fuerint, instar eorum. qui sumto perierunt veneno. Ex his autem, cum morbi nostri symptomatibus rite collatis, statim adparebit, quaenam vera illius sit sedes. Hanc enim constituit amplus intestinorum canalis; quae, notante SYDENHAMIO Sect. IV. cap. III. seriatim afficiuntur, donec tandem omnis mali vis in rectum decumbat intestinum. Nam hoc idem prae reliquis, &dolore morsicante, &molestissimo tenesmo, exercetur crudelissime. Neque vero negaverim, quin vicinae partes, maximeque hepar ac biliferi ductus, per consensum etiam experiantur mali tyrannidem. Ipsa quod attinet intestina; determinari facile potest, quaenam eorum potissimum discrucientur. Quod si enim proxime circa umbilicum atrox sentitur dolor; sique hunc tardior sequitur dejectio; certum est tenuia laborare. Quando autem ad epigastricam regionem, ubi colon situm est, aut hyuogastricam, atque hypochondria torminum vis incumbit, ipsaque faeces brexi post relciuntur, crassa laborare, in aprico est. Ac ubi denique assidua fere, inanis tamen desidendi vexat cupiditas, aut mucus fere tenax, viscidus, paucus, acer, &virulentus promanat; ulcus in recto consistere intestino, vero videtur simillimum. §. XII. Intestinorum quod attinet fabricam, non quidem fusius explicare, multo minus eorunnostri est loci, eam flexuras ac denominationes ample redem varium situm, cenfere; sed quaedam duntaxat momenta, nostro scopo convenientia adnotabimus.