Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 534
Unproofread scanNot analysed yet
Veterum quam plurimi humorem illum colocynthidis naturam aemulari perhibuerunt: nec etiam, si effectus, quos sumta colocynthidis poma in corpus humanum edunt, quosque recenset STALPART VAN DER WIEL obs. XLI. cum symptomatibus dysentericis rite contulerimus, multum a veritate abludere videntur. Deinceps communis plerorumque sententia est, materialem dysenteriae caussam semper in cavo intestinorum contineri, &esse humorem acerrimum, ex fructibus horraeis, maxime immaturis collectum, cum reliquis succis, praesertim biliosis confermentatum, atque nerveas tunicas vellicantem, arrodentem, &excoriantem. Verum, licet non negaverim, quin saepissime haec concurrat caussa, candem tamen semper &unice peccare, praeter contagiosam dysenteriae indolem, &illi refutant homines, qui nullis omnino assumtis fructibus, eo rapiuntur morbo &teneri infantes, ubera adhuc maQuamobrem alii ad miasma quoddam trum sugentes. confugerunt plane specificum, cujus ea esset indoles, ut in cavitate intestinorum cum bile potissimum confermentaret, tumque arroderet intestina. At nec huic in totum subscribere possum opinioni; si vel id consideravero, quod nonnunquam tam acris per intestina effundatur humor, qui argentea corrodit vasa; inde vero nec tunicae intestinorum excorientur, nec tam atrocia, uti in dysentericis, excitentur tormenta. Neque enim sufficiens est exceptio, ac si in dysenteria primum villosa abradatur tunica, tumque vellicetur nervea: siquidem id ipsum ab alio quoque acri humore posset fieri, &praeterea experientia docet, tormina dysentericorum statim cum morbi initio, priusquam abradi potuit villosum involucrum, invadere.