Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 535
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem, meo quidem arbitrio vera materialis dysenteriae caussa, cui crudelissima intestinorum tormina &reliqua symptomata debentur, residet potissimum in vasis sanguineis, tunicam intestinorum nerveam obsidentibus; &est materia quaedam seroso lymphatica mucescens, &cum particulis salsis, acribus, ac sulphureis, in massa sanguinea fluctuantibus, in lentum ac causticum magma coalescens; &interdum cum miasmate quodam peregrino, ab extra corpori illato permixta. Haec enim motu quodam febrili, a constricto corporis ambitu, ad nerveum. intestinorum canalem, vasculis sanguiferis plenum delata, partium acrimonia sua tunicas sensibiles nimium vellicat, 7 rodit, &ad torminosas constrictiones proritat, partim len 2 tore suo vasa, quibus inest, insigniter, &ad rupturam usque distendit. Vnde patet origo convulsionum atque torminum; quae eo redduntur atrociora, quo plus acris saburrae in ipsa cavitate intellinorum simul continetur. Sub tantis autem illorum contractionibus non fieri potest, quin, quae intus haerent, omnia effundantur. Postquam enim, quae ex cibis relictae adhuc restant cruditates, sunt eliminatae, continuante spasmo, ipsa mucago, villosam obducens tunicam, vi abraditur, &cum stillante ex intestinorum glandulis humore, plus minus noxio, in subpinguis ac oleaginosi muci forma exprimitur. Dum vero haec fiunt, &per consensum ductus quoque biliferi, cum cystide fellea vehementer concutiantur: hinc omnem suam bilem effundunt in canalem intestinalem, quae cum reliquo muco per alvum redditur.