Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 542
Unproofread scanNot analysed yet
Nec parum utilitatis exhibent pilulae balsamicae, ad Becheri, Sthalii, vel meam mentem paratae, cumprimis si cum extracto rhabarbari commisceantur. §. III. Praeterea operae est pretium, saburrae intestina occupantis acrimoniam, &rodentem causticam indolem delinire ac demulcere. Quo quidem fine intus exhibenda sunt mucilaginosa, oleum amygdalarum dulcium recens &sine igne expressum, sperma ceti recens minus rancidum, decocta hordei, avenae, rasurae cornu cervi, radicis scorzonerae, chinae &c. emulsiones ex amygdalis dulcibus pineis, &aquis diapuoicis paratae; atque etiam serum lactis dulce ad meam confectum methodum, nec non fons Selteranus lacti nuptus asinino. Haec enim &acrimoniam involvendo, &lubricas reddendo vias, votis faciunt satis: quem etiam scopum explent, simulque sordes ex crassis potissimum intestinis educunt, clysteres pure emollientes, quos ex aqua hordeacea eum furfuribus decocta, ex sero lactis dulci, vitello ovi, oleo chamaemeli, amygdalarum dulcium, ac sevo hircino parare decet. Diapheresis Insimul quoque ad impuritates subtiles, plus minus promovenda.