Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 543
Unproofread scanNot analysed yet
malignas ac contagiosas, in massa sanguinis adhuc fluctuantes, attemperandas pariter, ac per corporis peripheriam educendas, febrimque conjunctam mitigandam, multa impendenda est cura; quoniam hac ratione affluxus talium sordium ab intestinis revocatur. Et hoc nomine insignem laudem merentur absorbentia, cum fixis diaphoreticis Sic parari possunt pulveres ex cornucervi philosomixta. phice praeparato, usto, ebore fossili, terra sigillata, bolo armena, antimonio diaphoretico, item martiali, succino, lapidibus cancrorum, coralliis rubris, matre perlarum, &praesertim crystallo montana; quibus urgente nimio aestu ac siti, nitrum refracta dosi, &ad refraenandum dolorum impetum, cortex cascarillae, aut unum alterumve theriaCumcae coelestis granum pro dosi uncia adjici potest. primis vero in expellendo miasmate maligno, per contagium admisso camphora, dimidii duntaxat grani pondere cum nitro &absorbentibus mixta, praeclaram, ac excellentem possidet efficaciam. Motus effraeProinde dictis hisce remediis, ad explendam secunnes sunt coerdam indicationem, &coercendos motuum nimios tumulcendi. tus, interponi debent tutiora anodyna, &mitiora subadstringentia. Ex his vulgatissima sunt theriaca coelestis, aqua theriacalis, diascordium Fracastorii, pilulae de styrace, de cynoglossa, &Wildegansii, nec non laudanum liquidum Sydenhamii. Longe vero tutiorem &praestantiorem effectum quam plurimis in casibus exhibuit liquor meus anodynus, cum refracta balsami mei vitae parte remixtus; quem ter vel quater de die ad guttas vigimi, summo cum fructu porrigere suevi. Huc quoque ob antispasmodicam virtutem referri merentur aquae destillatae liliorum convallium, florum sambuci, tiliae, aurantiorum, menthae, cerasorum nigrorum, &cascarillae: ex quibus commendati superius pulveres propinari possunt.