Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 557
Unproofread scanNot analysed yet
Dedi mixturam, quae habebat aquarum florum acaciae, sambufambuci, cardui benedicti ana uncias tres, olei amygdalarum dulcium uncias binas, pulveris mei bezoardici drachmas duas, liquoris anodyni guttas triginta &balsami vitae guttas duodecim, syrupi cydoniorum unciam semis: atque jussi, ut hujus mixturae, probe agitatae singulis binis horis vasculum, quo ad sorbillandum potum Thec utimur, assumeret. Toti abdomini aquam reginae Hungariae calefactam, in cujus uncia guttae octo olei menthae, &viginti balsami vitalis solvebantur, pannis calidis inungendam curavi. Pro potu dedi lac vaccinum, cum infuso theiformi ex seminibus carminativis, aquae incoctis maritatum. Ab horum usu intra unius diei spatium, insigniter fracta fuit symptomatum vehementia, &imminuta dejectionum frequentia. Quare propinavi remedium anodyno alexipharmacum, quod ex liquoris anodyni uncia una, salis volatilis cornucervi drachma, ejusdemque olei probe rectif. guttis octo erat compositum. Cujus cum quindecim guttas per aliquot vices assumsisset, redibat somnus, sudor per totum corpus erumpebat, &alvus vix bis vel ter de die reddebatur. Hinc ejus usum continuavit, sumsitque crebrius pulverem ex bezoardico meo, &sex cordicis cascarillae granis confectum: unde brevi tempore felicissime consanuit. Epicrisis. Cruentae alvi fluxiones optimo jure cum affectibus catharralibus, &rheumaticis comparari posse videntur: quam plurima quippe sunt momenta, quae hanc convenientiam demonstrant. Quemadmodum enim primum in coryza serum pituitosum ad glandulosam faucium, atque narium tunicam copiosius defertur, ibidemque secernitur: ita in dysenteria serum sanguinis biliosum sulphureumque ad primas regiones demandatur, auctaque intestinorum, &ductuum Aa au 3 Pum ductuum biliferorum peristalsi evacuatur: id quod, si absque laesione intestinorum fieri posset, in maximum sanitatis cederet emolumentum.