Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 558
Unproofread scanNot analysed yet
Deinceps sicuti affectus catharrales plerumque a communi aeris vitio, &prohibita transpiratione originem ducunt; &nunquam fere non febriculam quandam, utut mitem, &noctu praesertim exacerbatam, habent comitem: ita quoque utrumque momentum circa fluxus dysentericos observari mererur. Ut porro in rheumate perniciosum est consilium, excretionem seri vitiosi mox ab initio morbi improvide cohibere: ita illud idem in dysenteria exitiale est, &sontica post se trahit symptomata; testante inter alia, &praesenti exemplo. Quemadmodum coryza, si quae jam adsit dispositio, dato errhino, vel ptarmico, facile excitatur: ita idem fit in cruento alvi fluxu post datum acre purgans. Et denique utrumque malum eandem requirit praeservandi rationem; quae in eo consistit, ut tempore, quo grassantur ejusmodi affectus, omni cum cura atque studio salutari transpiratio, noctu praesertim conservetur,