Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 558-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Generosus juvenis, viginti circiter annorum, tenerae, ac macilentae corporis constitutionis, Augusto mense per quadraginta milliaria noctu dieque continuatum fecit iter, sub quo corpus diurno solis calore, qui erat servidissimus, valde calefactum, noctu vero eximio frigore affectum fuit: simulque varios potus, mox cerevisias lupulatas, mox recentes, dulces, atque triticeas assumsit. Domum redux conquerebatur de magnis imi ventris torsionibus, virium languore, &inadpetentia stipatis, quas inter primo triduo parciores ac moderatas sedes habebat. At quarta die, auctis mirum in modum circa umbilicum tormitorminibus, copiosissimae sequebantur dejectiones cum sincero permixtae sanguine. Ille sibi solus consulturus non nisi panem tostum, cum nuce moschata, &vino calefacto, sacharo remixto capiebat; sed cum nihil inde commodi sentiret, meam invocabat opem. Deprehendi ipsum valde languentem, inquietum, miris tormentis obnoxium, pulsumque debiliorem &celeriorem: &quum obinde rogaret, ut quantocyus profligarem molestum malum, hac usus sum medicatione.