Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 564
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ubi vigens succorum impurorum in sanguine abundantia, &intestinorum canalis magna vitiosorum colluvit humorum scatet, insuperque corpora sunt humidiora &spongiosiora, neutiquam venaesectione opus est. Sed aliter sentiendum in praesenti casu, ubi ex animi affectu in homine plethorico, nullo notabili in primis viis existente vitio, malum obortum fuit. In altero casu haec non omittenda videtur observatio, pllulas istas leniter balsamicas &ex extractis amaris concinnatas, in alvi fluxibus etiam cruentis in principio praesertim exhibitas, non suo fructu carere; verumtamen in subjectis sanguine plenis, &calidioribus, ubi vitium plus est in sanguine, quam in succorum pravorum primis in viis abundantia, nullus video eas usurpandi indicationes. Cum ratione potius &experientia duce ea sint ipsis commendanda, quae intestinum sanguinis motum temperandi &transpirationem promovendi pollent efficacia, &quae liberiorem circulum procurando inflammationes, &interna, quae diutius hunc morbum trahunt, ulcera abarcent: in quorum censu tempestiva &aegri naturae conveniens primum omnino locum occupat venafectio, quae deinde aliis idoneis auxiliis potest secundari. Ad sordes vero mucidas &acres hiliosas ex intestinorum canale leniter evacuandas, serum ferum lactis cum manna, cum rhabarbaro &tamarindis permixtum &primis diebus decenter usurpatum omnibus reliquis evacuantibus est praeferendum.