Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 565
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Quum sub primis praxeos medicae annis Min- Dysenteria dae Westphalorum Provincialis Medici munere fungerer epidemica. graviter anno 1684. ob plane insuetam &extraordinariam siccitatem &praecalidam coeli constitutionem &quartana Ver erat siccissimum, &dysenteria graviter grassabatur. &tota aestas sicca &calidissima, adeo, ut intra quatuor mensium spatium nulla pluvia observata fuerit. Malum vero his modis se prodebat: Praecedentem horripilationem dolores atroces modo infra, modo supra umbilicum sequebantur. Dejectiones interdum carnum loturae similes, interdum sanguinolentae, quandoque etiam purulentae erant, mucum &intestinorum ramenta secum ferentes, cum frequentissima &fere intolerabili ad secessum cupiditate. Plures in una domo serpente contagio aegrotabant, ita tamen, ut pro diversa corporum constitutione, robore etiam ®imine, nonnulli facilius &intra quatuordecim dies, alii vero intra quadraginta dierum spatium majori cum molestis imo periculo evaderent. Nam in quibusdam erat morbus acutus, in aliis valde longus. Memini enim septimo &nono die quosdam mortuos robustos viros, sanguine turgentes, &qui in vita vino ejusque spiritu paulo largius se ingurgitarant, praesertim quando sub ipso morbo corpus refrigeraverint, vel gravis quidam animi affectus accesserit. Qui ad malignitatem arcendam &stomachum roborandum alexipharmacis, theriacalibus &stomachicis calidioribus spirituosis atque etiam adstringentibus utebantur, ij rarius evadebant, vel gravius &longius Bb bb 3 aegrotabant. Remedia, quae tum desideratum ediderunt effectum, erant rhabarbarna, in principio duobus vel tribus prioribus diebus data, una cum clysteribus emollientibus &demulcentibus, deinceps potiones concinnatae ex pura aqua fontana, menthae, chamomillae vulgaris, admixtis pulveribus ex cornu cervi usto, philosophice praeparato, holo Armena, lapidibus cancrorum &syrupo cydoniorum, quales pulveres etiam frequentius usurpati fuerunt; quibus interdum quoque unum vel alterum granum theriacae coelestis admiscebatur.