Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 570
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo adparet, caussam hujus epidemiae stragis in miasmate quodam maligno, ex peculiaribus terrarum effluviis, sac ventorum constitutione generato, maximam partem fuisse quaerendam. 2) Docemur porro ex praemissa historia, nimium aestum &fervorem solis mortalium corporibus longe majores &magis perniciosas inferre noxas, quam quidem frigus, utut sit intensissimum. Hinc anno 1719. &1715. ubi gelidissimae erant hyemes, longe mitiores hominibus in cumbebant aegritudines. Praeterea vero dignum est observatione, quod ingens solis ardor in locis paludosis ac humidis, majorem edat stragem, quam quidem in altioribus &montosis: in illis enim eo ipso calore multa effluvia, plus minus putrida ex aquis &stagnis generantur, quae copiam miasmatum malignorum insigniter augent. 3) Occurrunt etiam in hac strage epidemia exempla dysenteriarum, quas, cum dolore careant, indolentes vocare solent. Pessimi sunt illae moris &eventus; siquidem sphacelum partium iuternarum, maximeque intestinorum significant. Sic etiam WEDELIVS in dysenteria, anno 1669. per regionem Gothanam populariter grassante, aliquot oogle aliquot casus adnotavit, ubi aegrotantes ab ipso invasionis momento per totum morbi decursum, non de minimo quidem dolore sunt conquesti, nihilominus statim ab initio cruenta dejecerunt, &certissime perierunt. vid. A. N. C. dec. I. anno II. obs. 43. &dec. III. anno I. obs. 60. His in casibus maxima miasmatis contagiosi accusanda venit malignitas; &insuper ipsa aegrotorum constitutio consideranda, qui plerumque insigni humorum labe ac scorbutica dyscrasia laborare deprehenduntur. Unde sit, ut succi vitales protinus emortualem in intestinis subeant stasin &corruptionem.