Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 571
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VIII. Postquam in his nostris regionibus anno millesimo Dysenteria septingentesimo vigesimo sexto hyems antecessit sicca &pisemica. aquilonia, ver autem pluviosum &austrinum, &denique aestas excepit siccior iterum ac calidissima; factum est, ut haec dysenteriarum ferax fuerit, quae vero binis potissimum momentis a fluxu dysenterico, alias epidemico sese distinxerunt. Primum enim contra morem solitum cum ineunte aestate mense Junio invaserunt, &per sequentes Augustum, Septembremque saevierunt: deinceps etiam contra consuetum ordinem in montosis ac celsioribus locis, majorem ac graviorem, quam quidem in planis &campestribus exercuerunt tyrannidem. Ipse morbus sic habebat: aegri statim adpetitus jactura, &summa virium prostratione correpti, atrocissima tormina, &acutissimos in imo ventre persentiscebant cruciatus; quibus accedebant insignes praecordiorum anxietates, graves cardialgiae, atque vomendi conatus: raro enim ipsae incidebant vomitiones. Tum inter vagas horripilationes atque phlogoses, molestissimus jungebantur tenesmus, &frequens desidendi cupiditas, siquidem Cc ec 2 quidem quadragesies, quinquagesies, &ultra fiebant quotidie dejectiones primum mucosae, post sanguine paullulum tinctae, dein carneae, tandemque cruentae. Adhaec tres potissimum mali classes vel gradus adnotare licebat: prior admodum benigna: nec nisi vagis horripilationibus &caloribus stipata erat, ubi aegrotantes non semper in lectis decumpere debuerunt: altera minus maligna comitem habebat febrim vel quartanam, eamque continuam, vel semitertianam: tertia vero maligna, cum acuta, &veluti inflammatoria febre conjuncta, efferata symptomatum ferocitate affligebat, magnumque in alias propagabat contagium, &tantum non semper brevi lethalique solvebatur eventu.