Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 572
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea sicuti potus frigidus noxam inferebat insignem; ita praesertim cerevisia, utut calida fuerit, majores anxietates &dolores, ac acerbiora in abdomine excitabat tormina. Refrigeratio quaecunque malum gravius, fomentationes vero, cum primis regionis umbilicalis (warme Magen-Steine oͤffters aufgelegt) dolores reddebant mitiores. Adpetitus porro dejectus gravem hunc affectum esse, graviorem vero, imo malignum, febris complicatio significavit: non minus virium cum prima mali accessione summa prostratio, ut plurimum funesta fuit. Illi, qui hausto dysenteriae contagio, atrocibus mox torquebantur cruciatibus, erumpente postea largissimo sudore, sub eadem torminum atrocia, &excretionum per inferiora parciori successu, nausea vero &vomendi conatu majori, vix evaserunt. Tandem quae dysenteria antea cum febre continua erat conjuncta, deinceps febri haemitritea vel corrupta alia stipabatur, funestum utplurimum sortita est eventum, vel saltem in lentam hecticodeamque febrim, cum tumoribus oedematosis transiit.