Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 575
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si enim verum est, aeri inesse, eoque inspirari contagium epidemicum, &pro varia ventorum natura atmosphaerae insinuari; veritati quoque respondet ratio, qua asserimus, contagium recensiti mali epidemicum, ventis fuisse adductum, &magis celsioribus, utpote ventorum flatibus admodum expositis, quam campestribus regionibus, eorum insultui non ita subjectis, fuisse insinuatum. 4) Notari hoc loco meretur, dysenteriam interdum absque tempestatis vitio, popularem stragem edere, ex solo miasmate maligno per aerem obversante. Tum vero certis terrarum tractibus quasi inclusus observatur affectus; tum quoque multa insectorum copia in aere cernitur; &tum in montosis magis tyrannidem exercet malum locis; quemadmodum, quod ex sola tempestatis subita mutione suborritur, campestribus ac planis regionibus infensius est.