Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 576
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. CHIOLLRA EI DIAR RHOEA BILIOSA. THESES PATHOLOGICAE. Alde conveniens cum dysenteria morbus est, quem a copiosa biliosae saburrae per os pariter ac anum facta excretione, Graeci choleram vocant, CAELIVS vero AVRELIANVS per fellifluam passionem interpretatur, &WILLISIVS Pharm. rat. Part. I. sect. 3. c. 3. dysenteriam incruentam adpellat. Ea autem est motus ventriculi ac intestinorum peristalticus, ab inhaerente varii generis materia acerrima &caustica, ad convulsivam contractionem proritatus, ex parte praeter naturam inversus, &cum immoderatis biliosae saburrae tam per superiora quam inferiora rejectionibus conjunctus. II. Cujus ante omnia differentiam a fluxu dysenterico notare convenit. Illa enim ad acutissimos referri meretur morbos; &intra paucos dies, ad summum septimo finiri solet, cum dysenteria, nisi fuerit summe maligna, diutius durare deprehendatur. Neque subinde dysenterico fluori semper conjunguntur vomitiones, nisi forfan in principio, aut vigente mali impetu, si accesserit ventriculi inflammatio, illae nonnunquam occurrunt: at cholera nunquam sine vomitu est; sed nec tam molesto, uti dysenteria, tenesmo stipatur, nec tam frequentes cruoris dejectiones exhibet, nec denique contagium, uti dysenteria spargit.