Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 579
Unproofread scanNot analysed yet
Brevis quoque mali est exitus: interdum enim tertio, vel quarto, vel, quod rarius est, septimo die solvitur; nec unquam diutius protrahitur, nisi in alium transeat morbum. §. VII. Ex veteribus choleticae passionis historiam acurrate Historia delinearunt ARETAEVS &COELIVS AVRELIANVS: Hic morbi juxta veteres. enim Lib. III. cap. XX. ita describit morbum: praecedit frequenter cholericos stomachi gravedo, tensio, anxietas, jactatio, vigiliae, tormentum intestinorum cum sonitu, ventris dolor; atque per podicem ventris fluor nihil relevans, ructationes fumosae, nausea, salivarum fluor gravedo thoracis. Surgente passione jugis vomitus, &primum corrupti cibi, &humoris atque fellis flavidi; dehinc vitellis ovorum similis; tum prasii ac aeruginosi; ultimo nigri; ventris turbatio cum dolore, &egestio vomitorum similis, hoc est spumosa &acerrima, cum frequenti delectatione vomendi. Crescente passione aquati atque tenuis liquoris fit egestio, &aliquando similis loturae carnis. Feruntur etiam cum his humoribus plerumque subalbida desputa; sequitur densitas pulsus, &articulorum frigus, atque vultus nigrore fuscatus; ardor atque sitis insatiabilis, spiratio celerrima, contractio membrorum, Dd dd 2 rum, cum nervorum tensione, ac surarum &brachiorum. Praecordiorum ad superiora raptus, cum dolore iliaco simili; aliquando egestio ventris sanguinolenta, vultus in maciem deducti, oculi rubri &in ultimo singultus &c. ARETAEVS autem Lib. II. Cap. V.