Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 578
Unproofread scanNot analysed yet
quibus etiam morbis non raro biliosum duntaxat alvi profluvium jungi solet. Eadem fere utriusque morbi sunt subjecta, nimirum juniora, quae biliosa, sicciori &cholerica gaudent constitutione, conf. HIPP. Sect. III. aph. 30. siquidem succulentiora, phlegmatica, &sanguinea, alvi magis pituitoso laborare solent profluvio. Cumprimis cholerae observantur expositi, qui succos vitales acrimonia quadam scorbutica contaminatos possident, aut saburram acidam in primis fovent viis, ut fere sunt hypochondriaci, scorbutici, &cacheAestivo quoque &ctici, indole simul iracunda praediti. servidiori existente tempestate, morbus hic potissimum infestat; &quo calidiores sunt regiones, eo frequentior &gravior occurrit: unde incolis indiae, Mauritaniae, Arabiae Americae endemius scribitur a BONLIO hist. nat. Ind. Lib. IV. cap. 6. &THEVENOT. Itiner. part. II. cap. 20. Quod morbi historiam attinet; scire refert, choleram plerumque uno impetu invadere. Quamvis enim saepius ructus acidi, nidorosi, dolores ventriculi ac intestinorum pungentes, ac cardialgici, &praecordiorum anxietates antecedant: tamen paullo post uno impetu &tempore sequuntur vomitiones aeque ac dejectiones. Et primum quidem ciborum ejiciuntur reliquiae, post humores biliosi plus minus muco permixti, mox flavi, mox aeruginosi, mox nigri, plerumque acidissimi ac fere corrosivi, una cum copiosis ructibus &flitibus, nec non ipso nonnunquam sanguine, repetitis frequentissime vicibus reddunCAP. VIII. De cholera &diarrbaes biloso. redduntur. Praeterea acutussimi dolores, torsiones, rosiones, morsicationes, inflationes, ac borborygmi sentiuntur in intestinis, maxime supra umbilicum; &vehementissimae adfligunt cardialgia. Malo ingravescente, sitis accedit magna, extrema refrigescunt, cor palpitare incipit, septum transversum singultuosis agitatur succussionibus, urinae fluxus cohibetur, corpus gelidis perfunditur sudoribus, &non raro graves animi defectiones, saepius syncopticae, quin horrendae totius corporis conjunguntur convulsiones.