Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 59
Unproofread scanNot analysed yet
vel aliis causis obtinent; eo magis, si succorum vitalium impura accesserit temperies. Hinc etiam morbus ille non solum per haereditatem ad liberos transit, verum etiam per longam generis seriem, quasi per manus posteris traditur: maxime si parentes hypochondriaci, hysterici, arthritici haemorrhoidarii fuerint, vel mater gravida ad graviores animi commotiones inclinaverit. Ex eodem fundamento pueri, adolescentuli, prae adultioribus; foeminae prae viris huic affectui sunt expositi: ad quem etiam proclives reperiuntur, qui animi sensibilioris &ingenii acutioris sunt, veluti cholerico temperamento praediti. VIII. Sed missa motuum convulsivorum historia, pathoCaussa proxima motulogiam aggressuri, caussam illorum proximam in memum conuusbranarum medullam spinalem cingentium, &inde prosivorum. ductarum partium nervosarum valida ac violenta strictura ponimus. Hinc patet, in convulsionibus illas duntaxat partes agitari, quae ex spinali medulla nervos suos mutuantur: cum autem dictae membranae cum cerebri meningibus, cujus sunt productiones, intima communione gaudeant; cognitu facillimum est, cur convulsivi cum epilepticis motibus frequentius complicentur; quin &in hos saepenumero transeant. IX. Haec ut eo clariora fiant, haud ignorari oportet, Structura medullam spinalem esse cerebro similem, ex parte alba medullae spinalis. seu medullari, &cinerea compositam, cerebro continuam: vid. HIPPOCRATES L. de carnibus Sectione III. GALENVS L. XII. de usu partium Cap. XV. VESLINGIVS Anat. Cap. XIV. pag. 224.) uno communi membranaceo involucro, quod spondylis vertebrarum adhaeret, &tribus propriis membranis, intima secundaque a pia cerebri meninge productis, tertia ex dura matre propagata investitam, &intra specum vertebrarum reconditam. VIEVSSENS Neurograph. Lib. II. cap. 1.