Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 60
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudet illa vasis sanguiferis arteriosis pariter, ac venosis, per ipsam illius substantiam disseminatis. Recipit nimirum arteriosos ramos ex arteriis vertebralibus, &trunco aortae descendente; ex quibus refluus cruor ver venulas primum in sinus vertebrarum venosos, in venas vertebrarum, venam sine pari, aliasque venulas, &tandem in venam cavam ascendentem effunditur. Vid. VIEVSSENS loc. cit. Tab. XVIII. fig. I. II. III. Denique ea potissimum hujus medullae videtur esse functio, ut varios e sinu suo nervos emittat; quorum triginta sunt paria, &duo nervi spinales, accessorii a WILLISIO dicti, qui ad par vagum tendunt. Ibid. Tabell. XIX. fig. 11. Hi ergo nervi primum ad musculos cervicis, colli, pectoris, dorsi, abdominis, artuum superiorum &inferiorum tendunt, harumque partium motui inserviunt; deinde per interna pectoris ac abdominis viscera distribuuntur, membranas in iis obvias constituunt; &denique varios insignesque ramos ad musculos externos faciei capitisque dimittunt, &ad horum motum multum contribuunt. Hanc allegatam caussam quicunque cum omnibus morbi symptomatibus rite comparaverit: facile illorum nexum rationalem invenire, ac caussam mechanicam reddere poterit. Sed notandum est, hanc dictarum partium convulsivam irritationem duplici contingere posse ratione: namque vel ipsae spinalis medullae membranae primario irritantur, convelluntur, &in hanc convulsionum societatem alias sibi connexas partes abripiunt; vel harum partium quaedam prius spasmodice afficiuntur, &hanc distentionem cum medulla spinali communicant; ex qua ad alias iterum defertur regiones. Hac ratione, quid obstat, quo minus prioris generis convulsiones idiopathicas, posterioris sympathicas adpellemus.